Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus circiter 10 mm latus, conico-campanulatus, lubricus, pellucide striatus, griseofuscus, griseobrunneus. Lamellae 19, decurrentes, albogriseae vel griseae. Odor atque sapor non inspecti. Stipes 1-2 — 45 mm, angustus apicem versus, lubricus, solidus, aquose griseofuscus, basi parvis albis villis praedita.
Sporae 4,5-5,5 — 6,5-9 µm, ellipsoideae, amyloideae. Basidia 7,5-8,5 — 20-26 µm, 4-sp., clavata. Cheilocystidia 9-20 — 21-50 µm, levia, clavata, plerumque parvo mucrone praedita. Pleurocystidia 11-20 — 34-55 µm, cheilocystidiis similia. Epicutis ex hyphis latis, 1,5-5 µm, diverticulatis, constituta. Pilei hyphae (externae) latae 1,5-3,5 µm, leves aut tumoribus praeditae. Caulocystidia paulum creta, irregularia, 6-10 — 30-60 µm, tumoribus latis 2-7 µm praedita. Fibulae adsunt. Habitatio solitaria super ramula (Picea) in humo.
 
Taxon name: