Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  316189L
   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Laccaria montana Sing. spec. nov.
Pileo aurantiaco-brunneo ("persimmon" vel "terrapin" usque ad "chutney" vel "caldera", mox rivuloso-rimuloso, in centro saepe asperu lato-fibrilloso, hygrophano vel subhygrophano, usque ad ochraceum (11-F-7 M & P) decolorante demum saepe diffracto vel squamuloso, sub lente plus minusve subtomentoso, margine dein breviter vel per quintam partem externam radii sulcato, plerumque demum profunde sulcato, convexo, interdum primum papillato, dein profunde umbilicato vel infundibuliformi, 7-35 mm lato. Lamellis roseolo-carneis (11 A 8 M & P), demum cinnamomeocarneis (5 D 10 vel 5 F 11), frequenter transversaliter costatis, interdum anastomosantibus, siccis atrioribus (purpureobrunneis et albopulverulentis e sporis), praesertim ad acies, moderatim latis vel latis, subconfertis vel distantibus, adnatis vel de currentibus demum interdum descendentibus. Sporis in cumulo candi dis. - Stipite pileo pallidiore vel subochreo, dein brunnescente et frequenter variegato ("gypsy" et "Arabian br." M & P), glabro vel de mum innate fibrilloso, aequali, levi, 15-55 x 2-5 mm plerumque 16-20 x ± 4 mm i. e. pro ratione breviusculo; mycelio basali alba. Carne multum pallidiore superficiebus sed haud violacea, subinodora, miti. Sporis (ornamentatione inclusa) 8.8-15.3 x (6.7)-7.5-12.5 µm, plerumque 9-12.3 x 8-9.2 µm, sine ornamentatione 8.5-14.5 x (6)-7- 12 µm, plerumque 8-11 x 7-9 µm spinulis 0.4-1.5 µm, plerumque 0.7-1 µm longis, subglobosis vel breviter ellipsoideis frequentius breviter ellip soideis, hyalinis, ad aciem interdum e pigmento lamellarum sordide rubescentibus), inamyloideis. Basidiis 34-48 x 10-15-(17) µm, omni bus tetrasporis vel nonnullis mano-vel bisporis intermixtis (et tunc sporis 12 µm, majoribus), sterigmatibus cornutis 5.5 7 x 2.7 3.3 µm, hyali nis sed ad aceim in solutiobus alcalinis aequaliter ut sporae sordide rubescentibus. Cystidiis nullis sed cystidiolis cheilocystidiis simillimis ad latera lamellarum interdum frequentibus. Cheilocystidiis 17-47.5 x 5.5-9.5 µm, versiformibus, clavatis, ventricosis, cylindraceis vel flexuo sis, frequenter pedicelliatis, hyalinis vel rubescentibus, sat numerosis. Hyphis fibulatis, in stipite pigmento partim interparietali interdum coloratis et interdum vix nevix incrustatulis, in tramate hymenophorali regulari filamentosis, 2-7 µm latis, inamyloideis, sed in mediostrato leni ter subintertextis et frequenter inflatis (4-17 µm latis). Epicute pilei cutem efformatibus sed certis locis ascendentibus et membris ter minalibus cheilocystidiis similibus. Tegumento stipitis ex hyphis ascen dentibus, membra terminali 17-60 x 3-3.7 µm sparsis moxque evanes centibus efformato vel nullo.
Ad terram nudam, aut inter muscos et Hepaticas et gramina, frequenter prope Salices herbaceas gregatim, iam vernalis sed frequentius aestate et autumno in zona montana et alpina, praecipue prope torrentes et glaciales.
Typus AR Singer (C 5442) in Helvetia: Valais: prope flumen Borgne de Ferpecle, 1955-1960 m alt., 11 VII 1971 lectus et in F conservatus. Paratypi: Italia: Savoia: La Doire prope Pra Sec., 1630 m alto R Singer C 5380 (F), 8 VI 1971; Helvetia: Valais: Supra B r i g, Aletschwald, J. Poelt 6721 (pars), 1800-1900 m alt., 12 IX 1968. - Singer C 5442, M 5464 (F).
Etiam habemus collectiones e Groenlandia in Bull. Soc. Myc. Fr. 83: 109. 1967 citatas. L. Laccata var. pusilla (Christiansen) Sing. et var. montana Møller pro parte identicae sunt. Species alpina L. altaicae f. tetraspora posse judicamus.
 
Taxon name: