Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  804210 Latin diagnosis
   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus 30-55 mm latus, hemisphaericus, late obtuso umbone praeditus, striatus, griseus pallide brunneo colore suffusus, umbone obscure griseo. Lamellae 26-28, 5-10 mm latae, decurrentes parvo dente, pseudocollarium formantes, griseae in dorsuali regione, albae alibi. Caro alba, odore nullo, sapore paulum adstringente. Stipes 3-6 × -95 mm, laevis, ceraceus, griseus, basi sine pilis, parum radicante. Sporae 5-6,5 (7) × 8-10 (10,5) µm, ellipsoideae (nonnullae cylindraceae, 5-6 × 11 µm), amyloideae. Basidia 6-10 (12) × 32-62 µm, 4-sp., clavata. Elementa cystidiformia laevia, piliformia, subcylindracea, clavata, leviter flexuosa, 3-5 × 20-45 µm, in acie atque in lato lamellarum. Epicutis hyphae 3-9 µm latae, laeves, flavae in Melzer, elementis terminalibus 3-7 µm latis et -180 µm longis, piliformibus, lanceolatis, laevibus, flexuosis. Stipitis externae hyphae 2,5-10 µm latae, laeves, elementis terminalibus similibus illis epicutis, 1,5-7 µm latis et usque ad 200 µm longis, lanceolatis, laevibus, flexuosis. Hyphae tramarum pilei, lamellarum et stipitis haud pseudoamyloideae. Fibulae haud notatae. Habitatio solitaria in solo commixto cum lignosis reliquis (Quercus suber). Holotypus in Quercus suberis nemore, Sughereta San Vito, Monte San Biagio (LT), I. 26.XI.2009 lectus, leg. M. Panchetti, in Herbario MCVE sub n° 25622 conservatur. 
Taxon name: