Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  804304 Latin diagnosis
   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus usque ad 15 mm latus, brunneus aquosus, cum centro brunneo fusco aut brunneo nigro. Lamellae 28-32, adnatae aut decurrentes per denticulum parvum, albae. Caro alba, inodora, sapor non inspectus. Stipes 1-2 x 35-45 mm, brunneus aquosus, cum aut sine repercussibus violaceis. Habitatio: caespitosa super truncum (Salix) dissolutum in parte.
Sporae 5-6 (6,5) x (7,5) 8-10 (10,5) µm, ellipsoideae, amyloideae. Basidia 7,5-12 x 24-30 µm, 4-sp., clavata. Cheilocystidia 12-24 x 50-110 µm, levia, subcylindracea, subclavata. Pleurocystidia cheilocystidiis similia.
Epicutis hyphae 3-18 µm latae, leves, pigmento tenui incrustato brunneo claro praeditae. Pileocystidia clavata vel paulum creta, 4-23 x -110 µm, haec quoque pigmentata. Stipitis hyphae externae 2-8 µm latae, leves. Caulocystidia clavata-extenta, 7-10 x -115 µm. Fibulae non inspectae. Holotypus MCVE 22056. Leg. G. Robich, 04.10.2007. Grigno (TN), I.
 
Taxon name: