Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  804876 Latin diagnosis
   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus 30–48 mm latus, primitus hemisphaericus, convexus vel planiusculus, interdum parum depressus suprastipitem, laevis, roseus vel scarlatinus, marginem misturatus aurantius vel salmoneus, primitus incurvatus, dein rectus, interdum rimus, viscosus ubi humidus nullus. Lamellae adnatae vel subdiscretae, furcatae nullae, niveae, usque ad 4–6 mm altae. Stipes 4.6–6.3 × 0.8–1.2 cm, medius vel submedius, subcylindricus, albidus, interdum parum pallide bubalinus, laevis, basim versus paulatim inflatus, primitus solidus, deinde cavus. Contextus fragilis, albidus vel cremeus, acribus. Basidiosporae in cumulo albus, (7.8–)8.4–10.1(–10.4) × (6.8–)7.1–8.1(–8.5) μm, subglobosae vel late ellipsoideae, ornamentum amyloideum, verrucae ad 1.0–1.3 μm altae. Basidia 39–44 × 11–14 μm, hyalina, clavata vel subclavata. Pleurocystidia 60–106 × 9–14 μm, subcylindrica vel subfusiformia. Contenta granulata vel crystallina. Cheilocystidia nulla. Pileipellis epicutis trichodermalis, hypharum cellulae septatae, 3–6 μm latae, cylindricae, pileocystidia 140–220 × 7–10 μm, cylindrica vel clavata, septata, crystallis obtecta. 
Taxon name: