Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Poria mentschulensis PILÀT in Atlas des Champignons de 1'Europe, vol. III. Polyporaceae, p. 414, t. 261b. Fig. 182, 1941.
Effusa, carnosa, adnata, exsiccatione contracta, subiculo tenuissimo 0,2-0,3 mm crasso, albo vel albido, membranaceo-gossypino, marginem angustum tomentosum, albidum et mox evanescentem formans. Etiam subiculum stato adulto evanescit. Tubuli primum breves, albidi, margine 0,5-1 mm longi, dein ad 3-7 mm elongati, carnosi, regulares, albi, albidi, exsiccati sordide lignicolores, in speciminibus veteribus sordide fu:scis. Pori albi vel albidi, sicci sordide lignicolores, rotundato-angulosi, 0,1-0,4 mm diam., saepe usque angulosi, acuti, fimbriato-denticulati, saepe fissi, exsiccatione contracti. Trama dissepimentorum ex hyphis conferte intricatis usque conglutinatis, 1-2 µm crassis, oleicoloribus, parum distinctis; huc illuc in contextu crystalla irregularia, usque 20 µm diam., versantur. Subiculum ex hyphis laxe intricatis, gossypinis, hyalinis, tenuiter tunicatis, 2-4 µm crassis. Dissepimenta tenua, 30-50 µm crassa. Cystiïia nulla. Basidia parum distincta, 7-9 x 2-3 µm Sporae copiosae, cylindraceae, arcuatae, hyalinae, laeves, saepe guttulis binis polaribus instructae, 3-4 x 8-1 µm
Hab. ad ligna putridissima Fagi silvaticae in fagetis virgineis Carpatorum orientalium: SSSR in monte Menèul prope Trebušany, VIII. 1934, leg. A. Pilát. Typus in herbario Musei Nationalis Pragae.
 
Taxon name: