Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  484596 L
   
Page number:399 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Phytophthora europaea E. M. Hansen & T. Jung, sp.nov. (Figs 1-10)
Coloniae a 20 °C modice lente crescentes in agaris `V8-juice agar (V8A)' (incrementum radiatum 5-6 mm d ̄¹), `maltextract agar (MEA)' (3-7 mm d ̄¹) et `cornmeal agar (CMA)' (4 mm d ̄¹) et lentior crescentes in agaro `potato-dextrose agar (PDA)' (<2 mm d ̄¹). Crescunt in agaris `V8A' et `CMA' a 5-30 °, optime a 21-25 °.
Coloniae uniformes, sine ordinatione proprio et cum mycelio aerio restricto in agaro `CMA', striatae et modice pubescentes in agaris `V8A' et `MEA', adpresse tomentosae et umbonatae in agaro `PDA'. Producit nullum pigmentum in agaro `casein hydrolysate tyrosin'.Hyphae hyalinae, non septatae, maturitate septatae. Inflationeshypharum rare observatae. Sporangiophora simplicia vel interdum ramosa. Nulla sporangia in agaris solidis, sed abundantia in cultura liquida. Sporangia terminalia, nonpapillata, ellipsoidea ad obpyriformia, in medio 46 x 32 µm (17-90 x 16-49 µm), ratio longitudinis ad altitudinem in medio 1-4. Proliferationes sporangiorum plerumque internae, saepe niduformes.
Oogonia terminales, in medio 33 µm (21-41 µm), globosa, saepe cum base attenuata et cum parie irregulare.
Oosporae paene pleroticae, in medio 29 µm (17-39 µm), paries in medio 2-0 µm (0-8-3-3 µm). Antheridia singularia, terminalia, unicellularia, hyalina, globosa ad claviformes, in medio 12 x 9 µm (7-19 x 5-14 µm), semper paragynosa.

Typus: France: Lorraine: Forêt d'Amance, isol. ex solo rhizosphaerae arboris Quercus robur, April 1998, T. Jung (OSC 86347 - holotypus; CBS 109049 et IFB-EUR 2- culturae vivae).
 
Taxon name: