Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  540859 L
   
Literature:
 
Page number:106 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Uredo fynbosense R. Berndt, sp. nov. Figure 6.
Spermogonia, aecia et telia absentia. Uredinia indumento lanoso coperta, solitaria vel laxe sparsa in pagina abaxiali foliorum, subepidermalia, minuta, pallide cinnamomea, pulverulenta, hyphis paucis paraphysiformibus tenue tunicatis praedita sed structuras proprias carentia quas soros circumdant; urediniosporae praecipue obovoideae, magis rariter ellipsoideae ad late ellipsoideae vel subclavatae, 19-28(31) x 14-18 µm (23.5 x 16.1 µm), pariete pallide aureo ca. 1 µm crasso non vel lenissime incrassato apicem versus, aequaliter et sate delicate echinulatae spinis inter se 1.5-2.5 µm distantibus, minus delicate et densiore echinulatae hilum versus, poris germinationis obscuris verosimiliter 2-3(4?) approx. aequatorialibus.
In foliis Phylicae specierum.
 
Taxon name: