Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  815400 Latin diagnosis
   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Inocybe costinitii sp. nov. Pileus usque 30 mm irregulariter campanulatus umbone irregulariter campanulato, centrali umbone lato et humili; cuticola laevis, fibrosa, minute radialiter squamosa; brunneus, flavo-fuscus, avallaneus, clarior medio; velo albo conspicuo totus obtectus, in superficie diu manente. Lamellae non parum distantes, plane adnatae, subdirectae, primum pallide murinae-brunneae, dein ferrugineae, demum fuscae; acies lamellarum erosa, albida. Stipes 25-40 x 4-6 mm cylindricus ad basim in submarginatum parvumque bulbum desinens, apice pruinosus, albus sed ad basim leviter fuscus tinctus. Caro alba odore acri spermatico. Sporae (8.3)8.9 - 10.0 (10.0) X (5.1) 5.5 - 6.3 (6.6) µm leves, subamygdaliformes, apice e conico subpapillato. Pleurocystidia 53-80 x 16-25 µm plerumque subfusiformia longo pediculo, haud saepe clavaeformia vel sublageniformia, pariete x 2-3 µm. Cheilocystidia similia pleurocystidiis sed leviter breviora et robustiora Caulocystidia in vertice usque ad medium proceritatem praesentia. Habitat: Pinus halepensis Holotypus: Camping Lanterna, Torre (Tar, Hr), 1.01.14, Leg. G. Ferisin e M. Olivi; in erbario MCVE 28974 conservatur. 
Taxon name: