Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:486 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Coloniae in agaro CMA parvos floccos mycelii aerii formantes, in PDA submersae, structuram vagam Chrysanthemi similem praebentes, in PCA submersae et concentrice zonatae. Hyphae primariae ad 8 µm latae. Sporangia in sporangiophoris sympodialiter vel irregulariter elongascentibus formata, raro singula, terminalia vel lateralia sessilia, globosa vel late ovoidea vel ovalia, longitudo 21-(37.0)-64, latitudo 16-(28.3)-39 µm, longitudo : latitudo 1.22-(1.31)-1.41; papilla apicali distincta 5-6 µm lata et ad 5 µm crassa praedita; caduca pedicello brevi. Oogonia terminalia in ramis brevibus vel sessilia, raro terminalia in hypha primaria, globosa, saepe modice applanata, levia, hyalina vel dilute flavida, 26-(30.0)-38 µm diam in PCA, 33.4 µm in PDA. Stipes oogonii saepe curvatus vel torquatus. Antheridia plerumque lateralia, sessilia, raro terminalia vel unilateraliter intercalaria, unum ad quodque oogonium, iuxta stipitem oogonii oriunda, plerumque paragyna, raro amphigyna, diclina, raro monoclina, clavata, 9-14(-20) µm longa. Oosporae apleroticae, 23-(26.0)-36 µm diam in PCA, 30.6 µm in PDA, paries ad 2 µm crassus. Incrementum diurnum in CMA 25 °C 8.7 mm, in PDA 5.3 mm, in OA 7.6 mm. Temperatura minima crescentiae 3 °C, optima 22 °C, maxima 30 °C.
Holotypus: CBS 111725, isolatus e folio Viburni sp. in Neerlandia, in herb. CBS.
 
Taxon name: